Latin
Letter 187
Augustine, Epistulae 187.12
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsa denique inmortalitas corporis, quae in Christi carne praecessit nobisque in fine futura promittitur, cum magna sit res, non est profecto mole magna sed, licet corporaliter habeatur. incorporea quadam excellentia. nam cum ipsum inmortale corpus minus sit in parte quam in toto, inmortalitas eius tam plena est in parte quam in toto et, cum sint aliis alia maiora, non tamen aliis alia inmortaliora sunt membra, sicuti nunc, quando omni ex parte sani sumus secundum modum praesentis in corpore sanitatis. non, quia maior est manus tota quam digitus. ideo manus totius sanitatem maiorem dicimus esse quam digiti. sed in illis inaequalibus aequalis est ipsa, quando ita breuiora grandioribus comparantur, ut. quod tam magnum esse non potest quam est aliud, possit tamen esse tam sanum. esset autem maior sanitas in maioribus membris, si essent maiora saniora: cum uero non ita est. sed maiora atque minora tam sana sunt, dispar est profecto in membrorum molibus quantitas. sed par est in disparibus sanitas.