Latin
Letter 187
Augustine, Epistulae 187.14
Unproofread scanNot analysed yet
Est ergo deus per cuncta diffusus. ipse quippe ait per prophetam: Caelum et terram ego impleo, et quod paulo ante posui de sapientia eius: Adtingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter; itemque scriptum est: Spiritus domini repleuit orbem terrarum, eique dicitur in quodam psalmo: Quo abibo ab spiritu tuo et a facie tua quo fugiam? si ascendero in caelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades. sed sic est deus per cuncta diffusus, ut non sit qualitas mundi sed substantia creatrix mundi sine labore regens et sine onere continens mundum non tamen per spatia locorum quasi mole diffusa ita, ut in dimidio mundi corpore sit dimidius et in alio dimidio dimidius atque ita per totum totus, sed in solo caelo totus et in sola terra totus et in caelo et in terra totus et nullo contentus loco sed in se ipso ubique totus. _