Latin
Letter 187
Augustine, Epistulae 187.15
Unproofread scanNot analysed yet
Ita pater, ita filius, ita spiritus sanctus, ita trinitas unus deus. neque enim mundum inter se in tres partes diuiserunt, quas singulas singuli implerent, quasi non haberet, ubi esset, filius aut spiritus sanctus in mundo, si totum occupasset pater. non ita se habet uera incorporea inmutabilisque diuinitas. non enim corpora sunt, quorum amplior sit in tribus quam in singulis magnitudo, nec loca suis molibus tenent, ut distantibus spatiis simul esse non possint. si enim anima in corpore constituta non solum nullas angustias uerum etiam quandam latitudinem inuenit non corporalium locorum sed spiritalium gaudiorum, cum fit, quod ait apostolus: Nescitis, quoniam corpora uestra templum in uobis spiritus sancti est, quem habetis a deo. nec dici nisi stultissime potest non habere locum in nostro corpore spiritum sanctum; quod totum nostra anima impleuerit. quanto stultius dicitur ullis angustiis impediri alicubi trinitatem, ut pater et filius et spiritus sanctus ubique simul esse non possint!