Latin
Letter 187
Augustine, Epistulae 187.18
Unproofread scanNot analysed yet
Porro autem, quod parum distincte putauimus posse intellegi, cum diceremus deum esse ubique totum, nisi adderemus (in se ipso', nideo diligentius exponendum. quo modo enim ubique, si in se ipso? ubique scilicet, quia nusquam est absens; ia se ipso autem, quia non continetur ab eis. quibus est praesens, tamquam sine his esse non possit. nam spatia locorum tolle corporibus, nusquam erunt et, quia nusquam erunt, nec erunt. tolle ipsa corpora qualitatibus corporum, non erit, ubi sint, et ideo necesse est, ut non sint. etenim cum per totam suam molem corpus aequaliter sanum est aut aequaliter candidum, non est in ulla quam in alia parte eius sanitas maior aut candor nec maior in toto quam in parte, quia non sanius aut candidius totum constat esse quam partem. si autem inaequaliter sit sanum aut inaequaliter candidum, fieri potest, ut in minore parte sit sanitas maior aut candor, cum minora quam maiora saniora uel candidiora sunt membra: usque adeo non mole constat, quod in qualitatibus magnum dicitur esse uel paruum. uerum tamen si moles ipsa corporis, quantacumque uel quantulacumque sit, penitus auferatur, qualitates eius non erit ubi sint, quamuis non mole metiendae sint. at uero deus non, si minus capitur ab illo, cui praesens est, ideo ipse minor est. totus enim in se ipso est nec, in quibus est, ita est, ut indigeat eis, tamquam non possit esse nisi in eis. sicut autem nec ab illo abest, in quo non habitat, et totus adest, quamuis eum ille non habeat, ita et illi, in quo habitat, totus est praesens, quamuis non ex toto eum capiat.