Latin
Letter 187
Augustine, Epistulae 187.19
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim ad habitandum diuidit se per hominum corda seu corpora aliam sui partem huic tribuens illi aliam sicut lux ista per aditus et fenestras domorum, sed potius, si quemlibet sonum, cum corporea res sit ac transitoria, surdus non capit, surdaster non totum capit atque in his, qui audiunt, cum pariter ei propinquent, tanto magis alius alio capit, quanto est acutioris, tanto autem minus, quanto est obtunsioris auditus, cum ille non uarie magis minusue insonet, sed in eo loco, in quo sunt, omnibus aequaliter praesto sit, quanto excellentius deus natura incorporea et inmutabiliter uiua, qui non sicut sonus per moras temporum tendi et diuidi potest nec spatio aerio tamquam loco suo indiget, ubi praesentibus praesto ait, sed aeterna stabilitate in se ipso manens totus adesse rebus omnibus potest et singulis totus, quamuis, in quibus habitat, habeant eum pro suae capacitatis diuersitate alii amplius alii minus, quos ipse sibi dilectissimum templum gratia suae bonitatis aedificat!