Latin
Letter 187
Augustine, Epistulae 187.29
Unproofread scanNot analysed yet
Cum itaque proficientes, in quibus mortalibus habitat, dum de die in diem renouantur, magis magisque iustificet, exaudiat orantes, mundet confitentes, ut exhibeat sibi templum inmaculatum in aeternum, merito dicitur non habitare in eis, qui cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt uel gratias egerunt. colendo enim et seruiendo creaturae potius quam creatori non unius ueri dei templum se esse uoluerunt atque ita, dum uolunt eum habere cum multis, facilius effecerunt, ut eum non haberent, quam ut diis multis falsisue miscerent. et merito dicitur habitare in eis, quos secundum propositum uocatos iustificandos glorificandosque suscepit etiam ante, quam incorpoream, quae ubique tota est ualeant eius nosse naturam, quantum nosci ex parte et per speculum et in aenigmate ab homine in hac uita, cum plurimum profecerit, potest. sunt enim, in quibus habitat, multi tales, qualibus dicit apostolus: Non potui uobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam paruulis in Christo. lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis. his quippe etiam illud dicit: Nescitis, quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis? hos tales etiam si, antequam perueniant ad spiritalem mentis aetatem, ubi non lacte alantur sed solido cibo, dies uitae huius extremus inuenerit, perficiet in eis habitator illorum, quicquid hic intellegentiae minus habuerunt. quoniam ab unitate corporis Christi, qui nobis uia factus est, et a templi dei societate non recesserunt. unde ut non recedant, regulam fidei pusillis magnisque communem in ecclesia perseueranter tenent et, in quod peruenerunt, in eo ambulant et, donec eis deus reuelet, si quid aliter sapiunt, cogitationes suas carnales non dogmatizant, quia non obdurant contentiosis defensionibus: inmanendo. sed quodam modo ambulando, id est proficiendo desudant intellegentiae perspicuitatem impetrantes per fidei pietatem.