Latin
Letter 187
Augustine, Epistulae 187.30
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cum ita sint, duo ista, quae in uno fiunt homine,. nasci et renasci, ad duos homines pertinent, unum ad illum primum Adam alterum ad secundum. qui dicitur Christus sed non prius, ait apostolus, quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis; qualis terrenus, tales et terreni et, qualis caelestis, tales et caelestes. sicut portauimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius, qui de caelo. item dicit: Per unum hominem mors et per unum hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes. uiuificabuntur. 'omnes' et 'omnes' ideo dixit, quia in mortem nemo nisi per illum, in uitam nemo nisi per istum; in primo patuit, quid hominis arbitrium ualeret ad mortem. in secundo autem, quid dei adiutorium ualeret ad uitam. denique primus homo nonnisi homo, secundus uero deus et homo; peccatum enim factum est relicto deo, iustitia non fit sine deo. ac per hoc nec moreremur, nisi per carnalem propagationem de membris illius ueniremus, nec uiueremus, nisi per spiritalem conexionem membra huius essemus. ideo nobis opus fuit nasci et renasci, illi autem propter nos tantum modo nasci; nos enim a peccato ad iustitiam renascendo transimus, ille autem a nullo peccato ad iustitiam transitum fecit; sed in eo, quod baptizatus est, nostrae regenerationis sacramentum sua humilitate altius commendauit ueterem tamen hominem nostrum passione, nouum autem resurrectione significans.