Latin
Letter 187
Augustine, Epistulae 187.5
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo secundum hominem, quem uerbum deus suscepit, putamus dictum esse: Hodie mecum eris in paradiso. non ex his uerbis in caelo existimandus est esse paradisus: neque enim ipso die in caelo futurus erat homo Christus Iesus sed in inferno secundum animam, in sepulcro autem secundum carnem. et de carne quidem, quod eo die in sepulcro sit posita, manifestissimum est euangelium; quod uero illa anima ia infernum descenderit, apostolica doctrina praedicat, quando quidem beatus Petrus ad hanc rem testimonium de psalmis adhibet, ubi de ipso praedicatum esse demonstrat: Quoniam non derelinques animam meam in infernum neque dabis sanctum tuum uidere corruptionem. illud de anima dictum est. quia non ibi est derelicta, unde tam cito remeauit; illud de corpore, quod in sepulcro corrumpi celeri resurrectione non potuit. sed in sepulcro paradisum nullus intellegit. et si quisquam ita esset absurdus, ut hoc sapere conaretur eo. quod illud sepulcrum in horto erat, certe hinc ab ista opinione reuocaretur, quod ille. cui dictum est: Hodie mecum eris in paradiso, nullo die fuit cum Christo in illo sepulcro. nec eius fidei pro magno munere offerretur sepultura carnis nihil gaudii uel doloris in morte sentientis, cum ille de requie, ubi sensus est, cogitaret.