Latin
Letter 187
Augustine, Epistulae 187.6
Unproofread scanNot analysed yet
Restat igitur, ut, si secundum hominem dictum est: Hodie mecum eris in paradiso, in inferno intellegatur esse paradisus, ubi erat eo die futurus secundum humanam animam Christus. utrum autem sinus ille Abrahae, ubi diues ille impius, cum in tormentis esset inferni, requiescentem pauperem uidit, uel paradisi censendus uocabulo uel ad inferos pertinere existimandus sit, non facile dixerim. de illo quippe diuite legimus dictum esse: Mortuus est autem et diues et sepultus est, et: Cum apud inferos in tormentis esset. in pauperis autem morte uel requie non sunt inferi nominati, sed: Contigit, inquit, mori inopem illum et auferri ab angelis in sinum Abrahae. deinde ardenti diuiti dicit Abraham: Inter nos et uos chaos magnum firmatum est tamquam inter inferos sedesque beatorum: non enim facile alicubi scripturarum inferorum nomen positum inuenitur in bono. unde etiam quaeri solet, si nonnisi poenalia recte intelleguntur inferna, quo modo animam domini Christi pie credamus fuisse in inferno. sed bene respondetur ideo descendisse, ut, quibus oportuit, subueniret. unde beatus Petru eum dicit soluisse dolores inferni, in quibus inpossibile erat teneri eum. porro si utraque regio et dolentium et requiescentium, id est et ubi diues ille torquebatur et ubi pauper ille laetabatur, in inferno esse credenda est, quis audeat dicere dominum legum ad poenales inferni partes uenisse tantum modo nec fuisse apud eos, qui in Abrahae sinu requiescunt? ubi si fuit, ipse est intellegendus paradisus, quem latronis animae illo die dignatus est polliceri. quae si ita sunt, generale paradisi nomen est, ubi feliciter uiuitur. neque enim quia paradisus est appellatus, ubi Adam fuit ante peccatum, propterea scriptura prohibita est etiam ecclesiam uocare paradisum cum fructu pomorum.