Latin
Letter 187
Augustine, Epistulae 187.8
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim sit Christus deus et homo —deus utique, unde dicit: Ego et pater unum sumus: homo autem, unde dicit: Pater maior me est —idemque filius dei unigenitus a patre et filius hominis ex semine Dauid secundum carnem, utrumque in illo obseruandum est, cum loquitur uel cum de illo scriptum loquitur, et, quid secundum quid dicatur, intuendum. nam sicut unus homo est anima rationalis et caro, sic unus Christus est uerbum et homo. proinde quod ad uerbum adtinet, creator est Christus, omnia enim per ipsum facta sunt; quod uero ad hominem. creatus est Christus, factus est enim ex semine Dauid secundum carnem et in similitudine hominum factus. item quia in homine duo sunt, anima et caro, secundum animam tristis fuit usque ad mortem, secundum carnem passus est mortem.