Latin
Letter 187
Augustine, Epistulae 187.7
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem sensus multo expeditior et ab his omnibus arabiguitatibus liber, si non secundum id. quod homo erat, sed secundum id. quod deus erat. Christus dixisse accipiatur: Hodie mecum eris in paradiso. homo quippe Christus illo die secundum carnem in sepulcro, secundum animam in inferno futurus erat: deus uero idem ipse Christus ubique semper est. est enim lux. quae lucet etiam in tenebris, quamuis eam tenebrae non comprehendant; est uirtus et sapientia dei, de qua scriptum est, quod adtingat a fine usque ad finem fortiter et disponat omnia suauiter et adtingat ubique propter suam munditiam et nihil inquinatum in eam incurrat. ubicumque sit ergo paradisus, quisquis beatorum ibi est, cum illo ibi est, qui ubique est.