Latin
Letter 190
Augustine, Epistulae 190.13
Unproofread scanNot analysed yet
! Quae cum ita sint, si assertio tua non eo tendit, ut nouas animas dicas propter innocentiam nouitatis suae, antequam ad peccandum libero utantur arbitrio. damnationi originali obnoxias esse non posse. sed eas fide catholica confiteris, etiam si in illa tenera aetate de corpore exierint, in damnationem perditionis ituras, nisi sacramento mediatoris, qui uenit quaerere et saluum facere, quod perierat, liberentur. quaere, ubi uel unde uel quando coeperint damnationis meritum habere, si nouae sunt, ita sane, ut deum non facias nec aliquam naturam. quam non condidit deus, uel peccati earum uel innocentum damnationis auctorem. et si inueneris, quod te quaerere admonui, quod ipse adhuc, fateor, non inueni. defende, quantum potes, atque adsere animarum infantium eius modi esse nouitatem, ut nulla propagatione ducantur. et nobiscum, quod inueneris, fraterna dilectione communica.