Latin
Letter 190
Augustine, Epistulae 190.12
Unproofread scanNot analysed yet
Tam multos autem oreando nasci uoluit, quos ad suam gratiam non pertinere praesciuit. ut multitudine incomparabili plures sint eis, quos in sui regni gloriam filios promissionis praedestinare dignatus est, ut etiam ipsa reiectorum multitudine ostenderetur, quam nullius momenti sit apud deum iustum quantalibet numerositas iustissime damnatorum. atque ut hinc quoque intellegant, qui ex ipsa damnatione redimuntur. hoc fuisse debitum massae illi uniuersae, quod tam magnae parti eius redditum cernerent non solum in eis. qui originali peccato multa addunt malae uoluntatis arbitrio. uerum etiam in tam multis paruulis, qui tantum modo uinculo peccati originalis obstricti sine gratia mediatoris ex hac luce rapiuntur. tota quippe ista massa lustae damnationis reciperet debitum. nisi ei ea faceret non solum iustus sed etiam misericors figulus alia uasa in honorem secundum gratiam non secundum debitum, dum et paruulis subuenit. quorum nulla merita dici possunt, et maiores praeuenit. ut habere aliqua merita possint.