Latin
Letter 190
Augustine, Epistulae 190.2
Unproofread scanNot analysed yet
De qua re antequam aliquid admoneam sinceritatem tuam, scire te nolo in tam multis opusculis meis numquam me fuisse ausum de hac quaestione definitam proferre sententiam et inpudenter referre in 1 tteras ad alios informandos, quod apud me non fuerit explicatum. quarum autem rerum atque causarum consideratione permouear, ut in neutram assertionem mens inclinetur adsensus. sed adhuc inter utramque disceptem. nimis longum est hac epistula expromere nec tam necessarium. at boc omisso non possit de hac quaestione, quod satis est. disputari etsi non ad auferendam cunctationem certe ad cauendam temeritatem.