Latin
Letter 190
Augustine, Epistulae 190.3
Unproofread scanNot analysed yet
Illud enim. ubi uel maxime fides Christiana consistit. quod per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur. ita et in Christo omnes uiuificabuntur :et quod per unum m hominem peccatum in hunc mundum i ntrauit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccauerunt; et quod iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem; et quod Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem et per unius iustificationem in omnes homines in iustificationem uitae et si qua alia testimonia declarant neminem nasci ex Adam nisi uinculo delicti et damnationis obstrictum neminemque inde liberari nisi renascendo per Christum, tam inconcusse tenere debemus. ut sciamus eum, qui hoc negauerit, nullo modo ad Christi fidem et id eam. quae per Christum datur pusillis et magnis, dei gratiam pertinere. unde si origo animae lateat, dum tamen redemptio clareat, periculum non est; neque enim in Christum credimus, ut nascamur, sed ut renascamur. quomodocumque nati fuerimus.