Latin
Letter 190
Augustine, Epistulae 190.24
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam ergo morte Christi non unius aut aliquarum sed uniuersae animae propagatione contractum mortis chirographum rumpitur, si potes animas sic alienas a propagatione defendere, ut tamen hoc chirographo. quod sola Christi morte rumpendum est. rectissima ratione demonstrentur obstrictae nec sua propagatione sed carnis hoc debito iuste appareant obligatae, non solum nemine prohibente defende. uerum etiam nobis, quo modo id tecum defendere possimus. ostende. si autem aliter non potes, quod de animarum nouitate sentis. adserere. nisi ut eas dicas peccato primi hominis non teneri aut per propagationem non suam sed carnis auctore deo uel nescio qua mali natura innocentissimas fieri peccatrices. melius origo animae latet, dum tamen eam non dubitemus dei esse creaturam quam uel deus peccati auctor dicitur uel contra deum aliena mali natura introducitur uel baptisma paruulorum inritum ducitur.