Latin
Letter 190
Augustine, Epistulae 190.25
Unproofread scanNot analysed yet
Ut autem et a me tua dilectio de hac quaestione aliquid audiat definitum non parui aestimandum, immo praecipue necessarium atque retinendum, quo modo libet se origo habeat animarum, siue ex illa una siue ex nulla alia propagentur. mediatoris tamen animam nullum ex Adam traxisse peccatum dubitare fas non est. si enim nulla propagatur ex altera, ubi omnes tenentur propagata carne peccati, quanto minus credendum est ex propagine peccatricis animam uenire potuisse, cuius caro uenit ex uirgine non libidine concepta sed fide, ut esset in similitudine carnis peccati, non in carne peccati! si autem peccato primae animae peccatricis ideo ceterae tenentur obnoxiae, quia ex illa sunt propagatae, profecto illa, quam sibi unigenitus coaptauit, aut peccatum inde non traxit aut omnino inde non tracta est. neque enim non potuit animam sibi trahere sine peccato, qui soluit nostra peccata, aut, qui nouam creauit ei carni, quam sine parente fecit ex terra, non potuit nouam creare carni, quam sine uiro sumpsit ex femina.