Latin
Letter 190
Augustine, Epistulae 190.26
Unproofread scanNot analysed yet
Haec, sicut potui, non quidem ad me datis sed tamen ad carissimos nostros sanctitatis tuae litteris non peritia, quam desiderasti, sed sollicita dilectione respondi. si grate accipis et admonitionem fraternam et iam utilem non errando sed prudenter considerando cum ecclesiae pace conseruas, deo gratias. si autem me ista nondum nosse miraris uel etiam nec miraris et me aliquid certum de origine animarum salua ista fide, quae certissima atque clarissima est, mutua caritate docere non rennuis, multo uberius deo gratias. memor nostri domino semper uiuas, domine beatissime et sincera dilectione desiderabilis frater.