Latin
Letter 190
Augustine, Epistulae 190.5
Unproofread scanNot analysed yet
His igitur firmissime constitutis si tam reconditum atque abditum est in occultis operibus dei. ut nec scripturarum diuinarum manifesto eloquio declaretur, utrum propterea nihil boni uel mali nondum nati egisse credendi sint, quia non ex aliis propagatas sed mox ex nihilo creatas animas singuli accipiunt, an quia, cum essent originaliter in parentibus. adhuc ipsi nulli erant. qui suas et proprias uitas agerent. illa tamen sit fides salua, qua credimus nullum hominum sine maioris siue paruulae quamlibet et recentis aetatis liberari a contagione mortis antiquae et obligatione peccati, quod prima natiuitate contraxit, nisi per unum mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum.