Latin
Letter 190
Augustine, Epistulae 190.4
Unproofread scanNot analysed yet
Hactenus autem dicimus sine periculo latere animae originem. ut non tamen eam partem dei esse credamus sed creaturam nec de deo natam sed ab illo factam atque in eius genus adoptandam mirabili dignatione gratiae, non parili dignitate naturae; nec eam corpus esse sed spiritum, non creatorem utique sed creaturam: nec ideo uenisse in hoc corpus corruptibile, quo grauatur, quod illuc eam uitae in caelestibus uel in quibuslibet aliis mundi partibus antea male gestae merita compulerunt; nondum enim natos apostolus. cum de Rebeccae geminis loqueretur, nihil egisse dicit boni uel mali, ut non ex operibus, quibus nullis alter distinguebatur ab altero, sed ex uocante diceretur minori seruiturum esse maiorem.