Latin
Letter 190
Augustine, Epistulae 190.9
Unproofread scanNot analysed yet
Cur autem creentur etiam illi, quos creator nouit ad damnationem non ad gratiam pertinere, beatus apostolus tanto succinctiore breuitate quanto maiore auctoritate commemorat. deum enim dicit uolentem ostendere iram et demonstrare potentiam suam adtulisse in multa patientia uasa irae, quae perfecta sunt in perditionem. et ut uotas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quem superius dixerat tamquam figulum luti ex eadem massa facere aliud uas in honorem aliud in contumeliam. merito autem uideretur iniustum, quod fiunt inde uasa irae ad perditionem, si non esset ipsa uniuersa ex Adam massa damnata. quod ergo fiunt inde nascendo uasa irae, pertinet ad debitam poenam: quod autem fiunt renascendo uasa misericordiae, pertinet ad indebitam gratiam.