Latin
Letter 190
Augustine, Epistulae 190.10
Unproofread scanNot analysed yet
Ostendit ergo deus iram suam. non utique animi perturbationem, sicut est, quae ira hominis nuncupatur, sed iustam fixamque uindictam. quod de stirpe inoboedientiae ducitur propago peccati atque supplicii. et homo natus ex muliere. sicut in libro Iob scriptum est breuis est uitae et plenus iracundiae. eius enim rei uas est, qua plenus est; unde irae uasa dicuntur. ostendit et potentiam suam, qua bene utitur etiam malis multa illis naturalia et temporalia bona largiens eorumque malitiam ad exercendos et comparatione admonendos bonos accommodans, ut in eis discant agere gratias deo. quod ab eis non suis meritis, quae in eadem massa paria fuerunt, sed illius miseratione discreti sunt. quod maxime apparet in paruulis, de quibus, cum per Christi gratiam renascuntur et istam uitam in illa tenera aetate finientes in aeternam transeunt et beatam, dici non potest, quod libero discernuntur arbitrio ab aliis infantibus, qui sine hac gratia in ipsius massae dam- =Batione moriuntur.