Latin
Letter 193
Augustine, Epistulae 193.1
Unproofread scanNot analysed yet
Litterae dilectionis tuae, quas prius abs te missas apud Carthaginem accepi, tanto me affecerunt gaudio, ut etiam in posterioribus te suscensentem, quod tibi non rescripserim. gratissime acceperim. ipsa quippe indignatio tua non erat simultatis initium sed indicium caritatis. ut autem a Carthagine non rescriberem, non occasio defuit perlatorum, sed alia magis urgentia, donec inde proficisceremur, nos occupatissimos et intentissimos continebant. cum uero inde digressi sumus, perreximus usque ad Mauretaniam Caesariensem, quo nos ecclesiastica necessitas traxit. per quas totas terras cum intentionem nostram huc atque illuc, quae ingerebantur sensibus diuersa, raptarent, nullius, ut tibi rescriberem. adfuit admonitoris instantia, nulla occurrit opportunitas perlatoris. deinde remeans alias apud nostros iam querela exasperatas litteras tuae sinceritatis inueni et alium aduersus nouos haereticos librum refertum sanctarum testimoniis paginarum. quibus lectis excursisque etiam illis, quae primum miseras, quia et carissimi fratris nostri Albini ecclesiae Romanae acolithi opportunissima se offerebat occasio, rescribendum fuit.