Latin
Letter 193
Augustine, Epistulae 193.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ego itaque te, fili dilectissime, scribentem mihi uel ad me consideranda tua scripta mittentem absit ut neglegenter accipiam uel superba uanitate contemnam. praesertim cum mihi de te gaudium tanto maius sit, quanto magis inopinatum inprouisumque prouenit: fateor enim. tantum te profecisse nesciebam. et quid nobis esse debet optatius. quam ut abundent. qui errores infestantes catholicam fidem et insidiantes . . . . . . . . . iueruditisque fratribus infirmis usquequaque redarguant et ecclesiam Christi aduersus profanas uocum nouitates acriter fideliterque defendant, quando quidem, sicut scriptum est multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum? inspexi ergo cor tuum in scriptis tuis, quantum potui, et inueni amplectendum et hortandum, ut perseuerantissima diligentia in anteriora te extendas adiuuante domino uires tuas, qui tibi eas, quas nutriret, dedit