Latin
Letter 193
Augustine, Epistulae 193.4
Unproofread scanNot analysed yet
Non ergo in istis nihil egit, quod aduersus eos instantissime disputatur et eorum auribus catholicae uoces hinc atque inde circumsonant, quando quidem uolentes argumentari contra sacramenta ecclesiae confessi sunt tamen paruulos credere. non eis ergo promittant uitam, etiamsi non fuerint baptizati; de qua enim alia uita dicitur: Qui incredulus est filio. non uidebit uitam? nec eos a regno caelorum sic fateantur alienos, ut tamen a damnatione defendant; nam quid nisi damnatio significatur per iram, quam dominus super non credentem manere testatur? multum prorsus accessum est et sine scrupulosa conflictatione causa finita est. si enim concedunt paruulos credere, procul dubio, sicut eos tenet illa sententia: Qui non renatus fuerit ex aqua et spiritu. non intrabit in regnum caelorum, sic etiam ista, quae eiusdem domini est: Qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit; qui autem non crediderit. condemnabitur. quia ergo, cum paruuli baptizantur. fatentur isti eos esse credentes, damnari non dubitent non credentes et audeant iam dicere, si possunt, a iusto deo damnari nihil ---mali ei origine trahentes et peccati contagium non habentes.