Latin
Letter 193
Augustine, Epistulae 193.3
Unproofread scanNot analysed yet
fn autem parum ueritati -propinquarunt in quaestione de baptismo paruulorum, quos deuios in uiam reuocare conamur. cum infantulum quamlibet recenti partu matris effusum tamen per eos, a quibus baptizandus offertur, credere confitentur. cum enim dicunt, sicut scribis, non infantes ita credere in remissionem peccatorum, tamquam et illis remittantur, quos nullum putant habere peccatum, sed, quia ipsi quoque idem lauacrum percipiunt. quo fit, in quibuscumque fit. remissio peccatorum. hanc fieri credere in aliis, quae non fit in eis. cum ergo dicunt 'non ita credunt, sed ita credunt', profecto eos non ambigunt credere. audiant itaque dominum: Qui credit in filium, habet uitam aeternam; qui autem incredulus est filio. non uidebit uitam, sed ira dei manet super eum. quapropter infantes. quia per alios fiunt credentes, a quibus baptizandi offeruntur, per illos utique sunt increduli, si apud tales sunt, qui eos, dum nihil prodesse credunt, offerendos esse non credunt, ac per hoc, si per credentes credunt et habent uitam aeternam, profecto per incredulos increduli sunt et non uidebunt uitam, sed ira dei manet super eos. non enim dictum est 'uenit super eos'. sed manet super eos\\ quia ex origine erat iam in eis nec omnino nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum aufertur ab eis. de hac ira legitur etiam in libro lob: Homo natus ex muliere breuis uitae et plenus iracundia. unde igitur ira dei super innocentiam paruuli nisi originalis sorte ac sorde peccati? de qua in eodem libro itidem scriptum est non esse ab hac mundum nec infantem, cuius est unius diei uita super terram.