Latin
Letter 193
Augustine, Epistulae 193.7
Unproofread scanNot analysed yet
Magis ergo illa quaestio non inmerito mouet, cur poena peccati peccato non remanente remanet, id est si mors etiam corporis poena peccati est, ista potius aliqua quaestio est, cur moriatur infans, cum fuerit baptizatus, quam cur mortuus non sit Helias, cum fuerit iustificatus. illius enim finito peccato mouet, cur secuta sit poena peccati: huius autem finito peccato mouere non debet, si non sequatur poena peccati. si ergo illam quaestionem de morte baptizatorum. cur facta abolitione peccati sequatur tamen quaedam poena peccati. in libris de baptismo paruulorum, quos tibi scio esse notissimos. quantum potuimus, domino adiuuante dissoluimus. quanto minus ista mouere nos debet, ubi dicitur: 'Quare iustus Helias mortuus non est, si mors poena peccati est?' quasi diceretur: 'Quare peccator Helias mortuus non est, si mors poena peccati est?'