Latin
Letter 193
Augustine, Epistulae 193.8
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi forte aliud ex alio mouent et dicunt: bi Enoch et Helias usque adeo non habebant peccatum. ut nec mortem, quae peccati est poena, paterentur, quo modo nemo hic uiuit sine peccato?' quasi non eis probabilius respondeatur: 'Ideo, quos finitis peccatis uoluit deus uiuere, non hic permissi sunt uiuere, quoniam hic quisquam sine peccato non potest uiuere. sed haec atque huius modi aduersus istos dici potuerunt, si pro certo alicunde conuincerent illos numquam esse morituros. cum uero id docere non possint, melius ergo creditur Enoch et Heliam morituros in mundi fine, meliusque cum illos uenturos credatur ad mortem, nihil est, cur eos uelint nobis obicere causae suae nulla ex parte aliquid profuturos.