Latin
Letter 193
Augustine, Epistulae 193.9
Unproofread scanNot analysed yet
Illi autem, de quibus dixit apostolus, cum loqueretur de resurrectione mortuorum: Et nos uiuentes qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur nubibus obuiam Christo in aera et ita semper cum domino erimus. adferunt quidem aliquid quaestionis, sed per se ipsos non propter istos. nam etsi non sunt etiam ipsi morituri, quid istos adiuuent omnino non uideo. cum talia de his dici possint, qualia de illis dicta sunt duobus. sed re uera, quantum ad uerba beati apostoli pertinet, uidetur adserere quosdam in fine saeculi adueniente domino, cum futura est resurrectio mortuorum, non esse morituros, sed uiuos repertos in illam inmortalitatem, quae sanctis etiam ceteris datur, repente mutandos et simul cum illis rapiendos, sicut dicit, in nubibus; nec aliquid aliud mihi uisum est, quotiens de his uerbis uolui cogitare.