Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.1
Unproofread scanNot analysed yet
In epistula, quam per carissimum fratrem nostrum Albinum acolithum misi, prolixiorem me missurum esse promisi per sanctum fratrem et conpresbyterum nostrum Firmum. qui nobis litteras adtulit sinceritatis tuae plenas sinceritate fidei tuae. quae nobis tantum gaudium contulerunt, quantum magis possumus habere quam dicere. quod enim fatendum est caritati tuae, tristes eramus nimis, cum fama iactaret inimicis Christianae gratiae te fauere. sed ut haec tristitia de nostris cordibus tergeretur, primo te priorem anathema eis in populo frequentissimo pronuntiasse eadem fama non tacuit: deinde cum litteris apostolicae sedis de illorum damnatione ad Africam missis tuae quoque litterae ad uenerabilem senem Aurelium consecutae sunt, quae tametsi breues erant, tuum tamen uigorem aduersus eorum errorem satis indicabant: nunc uero cum apertius et latius, quid de illo dogmate contraque sentires, in litteris tuis fides ipsa nobiscum Romanae ecclesiae loqueretur, cui potissimum beatus apostolus Paulus de gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum multa et multipliciter est locutus. non solum illud omne tristitiae nubilum fugit de cordibus nostris, sed etiam tantum ibi laetitiae lumen infulsit, ut nihil egisse in nobis uideretur ille maeror et timor nisi successurorum ampliorem flagrantiam gaudiorum.