Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.2
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque te, frater carissime, quamuis non uideamus ocnlis carnis, animo tamen in fide Christi, in gratia Christi, in membris Christi tenemus, amplectimur. osculamur et remeante a nobis ad te nostrorum inuicem conloquiorum sanctissimo et fidelissimo perlatore, quem uoluisti esse apud nos non solum aduectorem scriptorum tuorum uerum etiam narratorem testemque factorum, rescripta persoluimus et aliquanto diutius tecum sermocinamur admonentes, ut docendis instes, quibus terrendis satis, quantum comperimus, institisti. sunt enim quidam, qui iustissime damnatas impietates adhuc liberius defendendas putant, et sunt, qui occultius penetrant domos et, quod in aperto clamare iam metuunt. in secreto seminare non quiescunt, sunt autem. qui omnino siluerunt magno timore compressi. sed adhuc corde retinent, quod ore iam proferre non audent, qui tamen esse fratribus possunt ex priore ipsius dogmatis defensione notissimi. proinde alii seuerius cohercendi. alii uigilantius uestigandi. alii tractandi quidem lenius sed non segnius sunt docendi, ut. si non timentur. ne perdant, non tamen neglegantur. ne pereant.