Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.10
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter, ne se uel ipsius orationis meritum extollat. etiamsi ad uincendas temporalium rerum cupiditates et diligenda bona aeterna atque ipsum fontem omnium bonorum deum adiutorium datur oranti, fides orat. quae data est non oranti, quae utique nisi data esset, orare non posset. quo modo enim inuocabunt. in quem non crediderunt? aut quo modo credent, quem non audierunt? quo modo audient sine praedicante? igitur fides ex auditu, auditus autem per uerbum Christi. proinde minister Christi huius fidei praedicator secundum gratiam, quae data est illi. plantator est et rigator. nec tamen, qui plantat, est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat deus, qui unicuique partitur mensuram fidei. unde et alibi dicitur: Pax fratribus et caritas cum fide, quam ne sibi tribuerent, continuo subiunxit: A deo patre et domino Iesu Christo, quia nec omnium est fides, qui audiunt uerbum, sed quibus deus partitur mensuram fidei, sicut nec omnia germinant. quae plantantur et rigantur, sed quibus deus dat incrementum. cur autem ille credat. ille non credat. cum ambo idem audiant et. si miraculum in eorum conspectu fiat, ambo idem uideant. altitudo est diuitiarum sapientiae et scientiae eius, cuius inscrutabilia sunt iudicia et apud quem non est iniquitas. dum, cuius uult, miseretur et, quem uult, obdurat; neque enim propterea sunt ista iniusta. quia occulta.