Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.11
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde post remissionem peccatorum, nisi mundatam domum habitet spiritus sanctus, nonne cum aliis septem redit inmundus spiritus et erunt nouissima hominis illius peiora. quam erant prima? ut autem habitet spiritus sanctus, nonne. ubi uult. spirat et caritas dei, sine qua nemo bene uiuit, diffunditur in cordibus nostris non a nobis sed per spiritum sanctum, qui datus est nobis? hanc enim fidem apostolus definiuit dicens: Neque circumcisio est aliquid neque praeputium sed fides, quae per dilectionem operatur. ista quippe fides est Christianorum non daemoniorum. nam et daemones credunt et contremescunt, sed numquid et diligunt? nam si non crederent, non dicerent: Tu es sanctus dei uel: Tu es filius dei: si autem diligerent, non dicerent: Quid nobis et tibi?