Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.13
Unproofread scanNot analysed yet
Hic iterum isti liberi arbitrii defensores. immo deceptores quia inflatores et inflatores quia praesumptores non aduersus nos sed aduersus euangelium locuturi quid aliud dicent quam id, quod apostolus sibi, quasi a talibus diceretur. obiecit? Dicis itaque mihi: 'Quid adhuc conqueritur? nam uoluntati eius quis resistit?' hanc contradictionem sibimet ipsi tamquam ab altero opposuit uelut ex eorum uoce. qui nolunt accipere, quod superius dixerat: Ergo, cuius uult, miseretur et, quem uult, obdurat. talibus itaque cum apostolo dicamus —non enim melius illo inuenire possumus, quid dicamus -:s o homo. tu quis es. qui respondeas deo?