Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.14
Unproofread scanNot analysed yet
Quaerimus enim meritum obdurationis et inuenimus. merito namque peccati uniuersa massa damnata est nec obdurat deus impertiendo malitiam sed non impertiendo misericordiam. quibus enim non impertitur. nec digni sunt nec merentur ac potius, ut non impertiatur, hoc digni sunt hoc merentur. quaerimus autem meritum misericordiae nec inuenimus. quia nullum est. ne gratia euacuetur. si non gratis donatur, sed meritis redditur.