Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.21
Unproofread scanNot analysed yet
Sed beatus apostolus aduersus elationem, quae usque adeo magnis temptat inrepere, ut et sibi propter ipsam dicat datum angelum Satanae, a quo colaphizaretur, ne uerticem praesumptionis erigeret, aduersus hanc ergo elationis pestem uigilantissime militans: Stipendium, inquit, peccati mors: recte stipendium, quia debetur, quia digne retribuitur, quia merito redditur. deinde, ne iustitia de humano se extolleret bono merito. sicut humanum meritum malum non dubitatur esse peccatum, non a contrario rettulit dicens: 'Stipendium iustitiae uita aeterna,' sed: Gratia, inquit, dei uita aeterna. et haec ne praeter mediatorem aliqua alia uia quaereretur, adiecit: In Christo Iesu domino nostro, tamquam diceret: 'Audito, quod stipendium peccati sit mors. quid te disponis extollere, o humana non iustitia sed nomine iustitiae plane superbia? quid te disponis extollere et contrariam morti uitam aeternam tamquam debitum stipendium flagitare? cui debetur uita aeterna, uera iustitia est; si autem uera iustitia est. ex te non est, desursum est descendens a patre luminum. ut haberes eam, si tamen habes eam, profecto accepisti; quid enim boni habes, quod non accepisti? quapropter, o homo, si accepturus es uitam aeternam, iustitiae quidem stipendium est, sed tibi gratia est. cui gratia est et ipsa iustitia. tibi enim tamquam debita redderetur, si ex te tibi esset iustitia, cui debetur. nunc uero de plenitudine eius accepimus non solum gratiam. qua nunc iuste in laboribus usque in finem uiuimus. sed etiam gratiam pro hac gratia. ut in requie postea sine fine uiuamus'. hoc nihil salubrius fides credit. quia nihil uerius intellectus inuenit, et. debemus audire prophetam dicentem: Nisi credideritis, non intellegetis.