Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.22
Unproofread scanNot analysed yet
'Sed excusabunt se'. inquit. 'homines, qui nolunt recte fideliter uiuere, dicentes: Quid nos fecimus, qui male uiuimus. quando quidem gratiam, unde bene uiueremus, non accepimus?' non possunt ueraciter dicere nihil se mali facere, quia male uiuunt: si enim nihil mali faciunt. bene uiuunt: si autem male uiuunt. de suo male uiuunt. uel quod originaliter traxerunt uel quod insuper addiderunt. sed si uasa sunt irae, quae perfecta sunt ad perditionem. quae illis debita redditur, sibi hoc inputent, quia ex ea massa facta sunt, quam propter unius peccatum, in quo omnes peccauerunt. merito deus iusteque damnauit; si autem uasa sunt mis eric-ordiae. quibus ex eadem massa factis supplicium debitum reddere noluit. non se inflent, sed ipsum glorificent. qui eis misericordiam non debitam praestitit et, si quid aliter sapiunt, hoc quoque illis ipse reuelabit.