Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.24
Unproofread scanNot analysed yet
Et in maioribus dum taxat aetatibus merito dici potest: Hi noluerunt intellegere, ut bene agerent: hi, quod est grauius, intellexerunt et non oboedierunt, quia, sicut scriptum est. uerbis non emendabitur seruus durus; si enim et intellexerit, non oboediet. unde non oboediet nisi sua pessima uoluntate? cui grauior damnatio diuina aequitate debetur: cui enim plus datur, plus exigetur ab eo. istos quippe scriptura inexcusabiles dicit, quos non latet ueritas et in eis perseuerat iniquitas. reuelatur enim ira dei de caelo, ait apostolus, super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum, qui ueritatem in iniquitate detinent, quia, quod notum est dei, manifestum est in illis: deus enim illis manifestauit. inuisibilia enim eius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur sempiterna quoque uirtus eius ac diuinitas, ut sint inexcusabiles.