Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.25
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo istos inexcusabiles dicit, qui inuisibilia eius per ea, quae facta sunt, intellecta conspicere potuerunt nec oboedierunt tamen ueritati, sed iniqui et impii permanserunt —neque enim non cognouerunt, sed cognoscentes, inquit. deum non ut deum glorificauerunt aut gratias egerunt —. quanto magis inexcusabiles sunt, qui ex lege eius instructi confidunt se ipsos duces esse caecorum et alios docentes se ipsos non docent, qui praedicant non furandum et furantur et cetera. quae de ipsis apostolus loquitur! eis quippe dicit: Propterea inexcusabilis es o homo omnis, qui iudicas; in quo enim alium iudicas. temet ipsum condemnas; eadem enim agis. quae iudicas.