Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.30
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis itaque deus faciat nasa irae in perditionem, ut ostendat iram et demonstret potentiam suam, qua bene utatur etiam malis, et ut notas faciat diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae facit in honorem non damnabili massae debitum sed suae gratiae largitate donatum. tamen in eisdem irae uasis propter meritum massae in contumeliam debitam factis. id est in hominibus propter naturae quidem bona creatis sed propter uitia supplicio destinatis iniquitatem, quam rectissime ueritas inprobat, damnare nouit ipse, non facere. sicut enim uoluntati eius tribuitur humana natura nullo dubitante laudanda, sic hominis uoluntati culpa tribuitur nullo recusante damnanda. quae uoluntas hominis aut hereditarium uitium transmisit in posteros, quos in se habuit, cum peccaret, aut adquisiuit etiam cetera uitia. cum in se ipso unusquisque perdite uiueret. sed neque ab illo. quod originaliter trahitur, neque ab his, quae unusquisque in uita propria uel non intellegendo uel nolendo intellegere mala congregat uel etiam instructus ex lege additamento praeuaricationis exaggerat, quisquam liberatur et iustificatur nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum non solum remissione peccatorum sed prius ipsius inspiratione fidei et timoris dei impertito salubriter orationis affectu et effectu. donec sanet omnes languores nostros et redimat de corruptione uitam nostram et coronet nos in miseratione et misericordia.