Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.31
Unproofread scanNot analysed yet
Verum isti, qui personarum acceptorem fieri existimant deum, si in una eademque causa super alios ueniat misericordia eius, super alios maneat ira eius, nempe totas uires argumentationis humanae in paruulis perdunt. nam ut interim taceam, quod non est praeter paruulos quamlibet a materno utero recentissimos ea poena, de qua loquens apostolus ait: Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, unde non liberat nisi unus ille, de quo idem ait: Per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae, ut hoc ergo interim omittam et hoc solum de paruulis dicam. quod ipsi quoque auctoritate euangelica territi uel potius Christianorum populorum concordissima fidei conspiratione perfracti sine ulla recusatione concedunt, quod nullus paruulus nisi renatus ex aqua et spiritu intrat in regnum caelorum, quam quaeso adlaturi sunt causam, quod alius sic gubernatur, ut baptizatus hinc exeat, alius infidelium manibus traditus uel etiam fidelium. priusquam ab eis baptizandus offeratur. expirat? an hoc fato uel fortunae daturi sunt? non opinor eos in tantam dementiam prorupturos quantulumcumque nomen Christianum tenere cupientes.