Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.40
Unproofread scanNot analysed yet
Sed dicat adhuc superbi infidelis elatio uel puniti damnabilis excusatio: Quid adhuc conqueritur? nam uoluntati eius quis resistit? dicat et audiat, quod conuenit homini:s o homo, tu quis es, qui respondeas deo? et cetera, de quibus iam, quantum potui, satis ac saepe disserui. audiat haec et non contemnat. quod si contempserit. etiam ut contemneret, se inueniat obduratum; si autem non contempserit, etiam ut non contemneret, se credat adiutum. sed obduratum debite, adiutum gratis.