Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.41
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim, si duorum de Isaac patriarclia geminorum. quod quidem iam ostendimus quanta caecitate dicatur, futura praeuidit deus opera, quia uixerunt atque senuerunt, et propterea Iacob dilexit, Esau autem odio habuit, ideo moriturorum etiam paruulorum potest quisquam dicere, ut huic ad percipiendum baptismum non consulat, illi autem consulat. deum futura eorum opera praeuidere; quo modo enim futura dicuntur, quae nulla erunt?