Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.46
Unproofread scanNot analysed yet
Fieri quidem potest, ut haec uersipellis astutia subtilius et acutius ex otio refellatur. uerum tamen secundum istam suam calliditatem non inueniunt, quid ad hoc respondeant. quod exorcizantur et exsufflantur infantes. hoc enim procul dubio fallaciter fit, si diabolus eis non dominatur; si autem dominatur et ideo non fallaciter exorcizantur et exsufflantur, per quid dominatur nisi per peccatum princeps utique peccatorum :proinde si iam erubescunt nec audent dicere haec in ecclesia mendaciter geri, fateantur, quod perierat, etiam in paruulis quaeri. neque enim nisi propter peccatum perierat. quod nisi per gratiam non potest quaeri. non potest inueniri. sed deo gratias, quod saltem, cum argumentantur contra remissionem peccatorum, ne fieri credatur in paruulis. iam tamen quamuis per corda et ora maiorum credere paruulos confitentur. sicut ergo audiunt dominum dicentem: Qui non renatus fuerit ex aqua et spiritu. non intrabit in regnum caelorum. propter quod eos baptizandos esse concedunt, sic audiant eundem dominum dicentem: Qui non crediderit. condemnabitur, quia sicut eos renasci per ministerium baptizantium ita etiam credere per corda et ora respondentium confitentur. audeant ergo dicere, quod a iusto deo innocens condemnabitur, si nullo uinculo peccati originalis innectitur.