Latin
Letter 194
Augustine, Epistulae 194.47
Unproofread scanNot analysed yet
Si sermo iste prolixus est et onerosus occupationibus tuis. da ueniam, quia, ut haec ad te scriberem et prouocatus litteris tuis indicibus erga nos beniuolentiae tuae tecum ista conloquerer, etiam ego uim feci interrumpendis occupationibus meis. si qua illos alia excogitare aduersus fidem catholicam scieritis et quaecumque aduersus eos. ne dominici gregis infirma deuastent, uos quoque fideli et plane pastorali dilectione disseritis, nota facite nobis. haereticorum quippe inquietudine. ut scripturas uigilantius perscrutemur, unde, ne ouili Christi noceant, eis possit occurri, tamquam de somno ignauiae nostra excitatur industria. ita per multiplicem gratiam saluatoris. etiam quod inimicus in perniciem machinatur. deus conuertit in adiutorium. quoniam diligentibus eum omnia cooperantur in bonum.