Latin
Letter 196
Augustine, Epistulae 196.13
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce secundum istam spiritalem atque apostolicam intellegentiam nos potius pertinemus ad liberam Sarram, qui ex illa nullam carnis propaginem trahimus; Iudaei autem, qui ex illa carnis propaginem trahunt, ad Agar potius ancillam pertinere monstrantur, de qua camis propaginem non trahunt. in nepotibus etiam Abrahae et Sarrae, id est filiis Isaac et Rebeccae. ^illis geminis Esau et Iacob, qui postea uocatus est Israhel. hoc ipsum magnum et profundum mysterium reperitur. de quo idem apostolus loquens cum per Isaac promissionis filios commemorasset ad Christi gratiam pertinentes: Non solum autem, inquit, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. nondum enim natis nec qui egerint aliquid boni aut mali, ut secundum electionem propositum dei maneret, non ex operibus sed ex uocante dictum est ei, quia maior seruiet minori, sicut scriptum est: 'Iacob dilexi, Esau autem odio habui'. haec certe doctrina apostolica atque catholica satis euidenter indicat nobis secundum originem carnis ad Sarram Iudaeos, id est Israhelitas, ad Agar uero Ismahelitas pertinere; secundum autem mysterium spiritus ad Sarram Christianos, ad Agar Iudaeos; item secundum originem carnis ad Esau, qui dictus est etiam Edom, gentem Idumaeorum, ad Iacob autem, qui dictus est etiam Israhel, gentem Iudaeorum; porro secundum mysterium spiritus ad Esau Iudaeos, ad Israhel pertinere Christianos. ita quippe impletur, quod scriptum est: Maior seruiet minori, id est prior natus populus Iudaeorum posteriori nato populo Christianorum. ecce quem ad modum sumus Israhel adoptione diuina non humana cognatione gloriantes nec in manifesto sed in occulto nec littera sed spiritu nec carnis sed cordis circumcisione ludaei.