Latin
Letter 196
Augustine, Epistulae 196.14
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cum ita se habeant, non tamen debemus consuetudinem sermonis humani inepta loquacitate confundere et in rebus discernendis frequentata uocabula perturbata significatione miscere, ut eos, qui, cum Christiani sunt, et appellatione usitatissima Christiani uocantur, inusitato uocabulo aliquis affectet appellare Iudaeos uel, cum sit ipse uoceturque christianus, Israhelitae potius nomine delectetur et, quod in mysterio debet semper intellegere, parcius autem ore proferre, hoc in cotidiana loquendi consuetudine magis eligat frequentare inepta insolentia et, si dici potest, inperita scientia. numquid enim apostoli, per quos ea didicimus, ista nesciebant, quo modo nos potius simus semen Abrahae secundum Isaac promissionis heredes et Iudaei spiritu non littera, cordis circumcisione non carnis et non secundum carnem Israhel sed Israhel dei? sciebant utique ista multo sapientius certiusque quam nos et tamen in loquendi consuetudine Iudaeos et Israhelitas eos appellabant, qui secundum carnem de Abrahae stirpe uenientes ab omnibus uocitabantur hoc nomine.