Latin
Letter 196
Augustine, Epistulae 196.15
Unproofread scanNot analysed yet
Iudaei signa petunt, ait apostolus Paulus, et Graeci sapientiam quaerunt; nos autempraedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem uocatis Iudaeis et Graecis Christum dei uirtutem et dei sapientiam. quos dixit Graecos, hos etiam gentium nomine significauit eo, quod haec lingua maxime excellit in gentibus; Iudaeos tamen ipsos uocauit, quos omnes hoc nomine appellant. nam si Christiani ipsi sunt Iudaei, Christianis est ergo scandalum Christus crucifixus, de quo dictum est: Iudaeis quidem scandalum. quis hoc nisi insanissimus sentiat? item dicit: Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae dei. quo modo ista distingueret, si et ecclesiam dei in cotidiana loquendi consuetudine Iudaeos appellare deberet? item ait: Quos et uocauit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus. quo modo uocauit ex Iudaeis, si potius ex non Iudaeis uocauit, ut essent Iudaei? item de Israhelitis: Quid ergo dicemus? inquit; quia gentes, quae nou sectabantur institiam, adprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae exfide est. Israhel autem persequens legem iustitiae in legem non peruenit. quare? quia non ex fide sed quasi ex operibus; offenderunt enim in lapidem offensionis. item: Ad Israhel autem quid dicit? 'tota die extendi manus meas ad populum non credentem et contradicentem'. et secutus adiunxit: Dico ergo: Numquid reppulit deus plebem suam? absit. nam et ego I srahelita sum ex semine Abraham, tribu Beniamin. non reppulit deus plebem suam, quam praesciuit. quo modo hic appellauit apostolus Israhel non credentem et contradicentem, si Christiani sunt Israhel, uel quo modo se appellauit Israhelitam? numquid ex eo, quod Christianus factus erat? non utique sed ex eo, quod secundum carnem fuerat ex semine Abraham, tribu Beniamin, quod non sumus nos secundum carnem, quamuis secundum fidem sumus semen Abrahae ac per hoc et Israhel. sed aliud est, quod agnoscit altioris intellegentia sacramenti, aliud, quod exposcit cotidiana consuetudo uocabuli.