Latin
Letter 197
Augustine, Epistulae 197.4
Unproofread scanNot analysed yet
Opportunitas uero illius temporis profecto non erit, antequam praedicetur euangelium in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus. apertissima enim de hac re legitur sententia saluatoris dicentis: Et praedicabitur hoc euangelium regni in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc ueniet finis. 'tunc ueniet' quid est nisi 'ante non ueniet'? quando post ergo ueniat, incertum nobis est; ante tamen non esse uenturum dubitare utique non debemus. si ergo susciperent hunc laborem dei serui. ut peragrato orbe terrarum, quantum possent, colligerent, quid remansit gentium, ubi nondum est euangelium praedicatum, hinc aduertere utcumque possemus, quantum hoc tempus longe sit a saeculi fine. quod si propter quaedam loca inaccessibilia et inhospita fieri posse non creditur, ut a seruis dei peragretur orbis et, quot quantaeque sint adhuc gentes sine Christi euangelio, fideliter renuntietur, multo minus existimo in scripturis posse comprehendi, quanta usque ad finem futura sint tempora, quando quidem in eis legimus: Nemo potest cognoscere tempora, quae pater in sua posuit potestate. unde si iam nobis certissime renuntiatum fuisset in omnibus gentibus euangelium praedicari, nec sic possemus dicere, quantum temporis remaneret in fine, sed magis magisque iam propinquare merito diceremus, nisi quis forte respondeat tanta celeritate praedicato euangelio Romanas gentes et plerasque barbaras occupatas atque ita nonnullas non paulatim sed subito ad fidem Christi fuisse conuersas, ut non sit incredibile paucis annis etsi non uitae nostrae, qui iam senuimus. certe iuuenum, qui uenturi sunt ad senectam, uniuersas omnino residuas gentes euangelio posse compleri. sed si ita erit, facilius, cum factum fuerit, probari experiendo quam legendo, antequam fiat, inueniri potest.