Latin
Letter 197
Augustine, Epistulae 197.5
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc me compulit dicere cuiusdam opinio, quem presbyter quoque Hieronymus temeritatis notat, quod ausus fuerit Danihelis hebdomadas de aduentu Christi futuro, non de praeterito exponere. si quid autem pro meritis potioribus sanctae humilitati cordis tui dominus melius reuelauit siue reuelauerit, peto nobiscum communicare digneris et haec nostra rescripta sic accipere tamquam hominis, qui mallem quidem eorum, quae a me inquisisti, habere scientiam quam ignorantiam; sed quia id nondum potui, magis eligo cautam ignorantiam confiteri quam falsam scientiam profiteri.